De iugulo Cigni quod constituere maligni!
Qualiter rex, cum ipse se ducem prenotatum cautelose, sicut audistis, condempnari spirauerat, postea infra tempus quosdam tortores sibi quasi ab inferno confederatos Calisias, vbi dux adhuc viuus incarceratus est, transmisit, qui illuc aduenientes, ad regis preceptum de iugulo pre manibus excogitato, ducem improuisum clanculo de nocte sub pondere lecti plumalis mortaliter depressum absque pietate subito suffocarunt.
Occulte querunt quod aperte non potuerunt,
Dumque timent gentes, clam sunt sua facta gerentes.
Assunt tortores de nocteque feruidiores
Cignum prostratum iugulant quasi martirizatum:
Calisiis actum sceleris fuit hoc malefactum,
Regis precepto, iugulo qui gaudet adepto.
Sic nece deuictum, sic corpus ab hoste relictum,
Clam de conclaui susceperat Anglia naui;100