Heu! quia regalis stirps Anglica tam specialis
Regis precepto periit sine crimine cepto.
Heu! quia tortorum quidam de sorte malorum
Sic ducis electi plumarum pondere lecti
Corpus quassatum iugulant que necant iugulatum;
Quod nimis ingratum dolet Anglia tota relatum.
Det deus hoc fatum, sit adhuc quod corpus humatum,
Spiritus atque statum teneat sine fine beatum![684]
Qualiter Comes Arundellie ab impio rege in parliamento accusatus, ad ea que sibi obiciuntur intrepidus respondit; et primo singula que per ipsum fiebant, secundum sue intencionis propositum ad regis honorem facta fuisse claro sermone iustificauit; secundo enim regis cartas super hoc pacem et concordiam specialiter testificantes in auribus omnium manifestius pronunciauit: set ille, coram quo nullum ius procedit, rex impius Comitis responsa non acceptans, ex propria malicia ipsum mortali sentencia dampnatum, in impetu furoris apud montem Turris Londoniarum decollari fecit, vbi fratres Augustinenses corpus cum capite secum ad eorum ecclesiam cum psalmis deferentes in loco congruo deuote sepelierunt.
Est recitandus Equs, Cignus quia preterit equs: