Quem rex iratus, quamuis sine labe reatus,[689]
Tangit in ardore, subito perit ille dolore.210
Cum plus morosus sit homo, magis est viciosus,
Regi qui seuit pestis quo pessima creuit.
Vnus erat dignus, paciens, pius atque benignus,
Qualiter rex, omnes quoscunque ledere posset querens, tandem innocentem dominum de Cobham, qui per prius seculo renuncians in domo Cartusiensi tunc moram traxit, eciam in iudicium parliamenti produxit. Set ille, nullo minarum terrore aut blandimentorum exhortacione locum tiranno prebens, in omnibus suis responsionibus fidelissimus inveniebatur: vnde rex quasi confusus, eius constanciam abhorrens, ipsum pre verecundia absque mortis sententia in exilium longius ab Anglia destinauit.
Prouidus et iustus, morum virtute robustus,
Non erat obliqus, regni set verus amicus:
Hunc rex odiuit, in quo bona talia sciuit;
Vt dicunt Mille, dominus Cobham fuit ille,