Rex condempnauit Cobham, set non maculauit:
Sic non conuictus gladii non senciit ictus,[692]
Exilii lora subiit tamen exteriora.230
Hinc rogo quod purus redeat cum laude futurus,
Vt sic felici reditu letentur amici.
Qualiter rex, qui nec deum timet nec hominem veretur, contra reuerendissimum in Cristo patrem Thomam Arundellie, tunc Cantuariensem Archiepiscopum, dum inter eos maior putabatur dileccio, occasiones discordie importabiles ductus auaricia fingere non erubuit. Vnde idem Thomas, de Archiepiscopo in non Archiepiscopum[694] subito mutatus, omnia bona sua tam temporalia quam spiritualia dolosa regis circumvencione penitus amisit; expulsusque insuper absque vllo mundi releuamine, solum deum reclamans exul et pauper ab Anglia recessit.
Heu! mea penna madet lacrimis, dum scribere suadet
Infortunata sceleris quibus horreo fata.
Non satis est regem mundi deflectere legem,
Vt pereant gentes sub eo sine lege manentes,[693]