Canticum, quod composuere maligni in derisum procerum tirannice interfectorum.
Iam depennatus Olor est, Equs excoriatus,
Vrsus non mordet, quem stricta cathena remordet.’
Sic fatue turbe vox conclamabat in vrbe:
Omnia que dici poterant dicunt inimici,
Pluraque fingentes mendacia sunt parientes.
Grene, Scrop, Bussy, cordis sine lumine fusci,[700]320
Omne nephas querunt, quo ledere plus potuerunt:
Rex fuit instructus per eos, et ad omnia ductus
Que mala post gessit, quibus Anglia tota pauescit.