Ipse superbire sic spirat et alcius ire,
Quod dedignatur proprium regnumque minatur:
Amplius ex more solito latitante furore
Seuit, et oppressit populum cui parcere nescit.
Sicut humum fodit euertens talpa que rodit,
Vnde caret requie, sic alter nocte dieque,
Vt magis euertat regnum quod demere certat,
Sic scelus apponit et ad hoc sua robora ponit;20
Vt princeps baratri furiens regit acta theatri.
Pondera prebebat, populum quibus ipse premebat: