Quod nullus sciuit sceleris que facta subiuit.

Hoc factum regis fuit abhominacio legis,

Quo fremuit certe populus, set nullus aperte:

Sic tamen vt staret et tempora continuaret,

Rex sibi papales bullas habuit speciales;

Si quis in extento prius aut post parliamento

Quid contradicit, in eum sentencia vicit.

Ad scelus implendum tunc rex habet omne timendum,

Excepte Cristo, qui non fuit auctor in isto;40

Quicquid enim dicit clerus, populus maledicit,