Rex bona dispergit, qui non sine crimine pergit,

Distribuens sortes, ditescat vt inde cohortes.

Quod sic decreuit rex fama perambula creuit,120

Per mundum totum scelus hoc erit amodo notum.

Nota qualiter post obitum patris sui ducis Lancastrie nobilissimus filius suus Comes antedictus, tunc de iure dux, vt ipse hereditatem suam vendicaret, de partibus Francie prouiso sapienter itinere Calisias adiit, vbi cum domino Thoma Cantuariensi Archiepiscopo, necnon Thoma filio et herede Ricardi Comitis Arundellie, vt prefertur, defuncti, vt in Angliam transfretaret, Cristo se commendans nauem ascendit.

O quam plura sinit deus, et cum tempora finit,

Omnia tunc certe que sunt demonstrat aperte!

Dux inspiratus tandem, quasi sit renouatus,

Singula compensat perfecto cordeque pensat:

Tortorem regem tortam creuisseque legem