Hii quasi regales fuerant cum rege sodales.

Scrop Comes et Miles, eius Bristollia viles

Actus declarat, quo mors sua fata pararat;

Greneque sorte pari statuit dux decapitari,

Bussy conuictus similes quoque sustinet ictus:

Vnanimes mente pariter mors vna repente

Hos tres prostrauit, gladius quos fine vorauit,

Sicut et egerunt aliis, sic hii ceciderunt;180

Quo dux laudatur regnumque per omne iocatur.

Sunt tamen Henrici quamplures tunc inimici,