Prospera namque ducis fatis tua fata reducis.

Warwici Comitem, cuius sine crimine litem260

Dux pius agnouit, saluum de carcere mouit:

Cobham sorte pari dux fecit et hunc reuocari;

Exilio demptus iustus redit ille redemptus

Nec prece nec dono, Cristo mediante patrono.

Tanta tulit gratis primordia dux bonitatis:

Vt bona tam grata super hoc sint continuata,

Cristus adhuc mentem ducis efficit esse manentem.

Qualiter assignatum fuit parliamentum tenendum apud Westmonasterium ad festum Sancti Michaelis tunc proximi. Et interim Humfredus filius et heres ducis Glouernie vna cum matre sua corporis infirmitate mortui sunt.