Est apud antiquos dictum, ‘Defunctus amicos

Vix habet,’ a tergo caueat sibi quilibet ergo:

Quisque suum pectus tangat viuens homo rectus,280

Nec sic gaudebit, quia singula vana videbit.

Scribere iam restat, que mundus adhuc manifestat,

Vt sit opus tale cunctis speculum generale.

Tunc prius incepta sunt parliamenta recepta,

Qualiter primo die parliamenti rex Ricardus personaliter non comparuit, set alibi existens titulo corone sue sub forma magis auctentica penitus renunciauit; super quo nobilis Henricus, vniuerso populo in eius laudem conclamante vt rex efficiatur, electus est.

De quibus abstractus Ricardi desinit actus.

Ecce dies Martis, nec adest presentia partis,