Omnis ob hoc funus populus, quasi vir foret vnus:

Sic communis amor popularis et vndique clamor

Extitit acceptus a Rege que lege receptus.

Infortunatus Ricardus, plus sceleratus,

Qualiter Ricardo suis ex demeritis iudicialiter condempnato, ceteri qui cum eo accusati erant, tantummodo ex mera regis pietate quieti permanserunt.

Omnibus ingratus, fuit vndique tunc maculatus;

Sic quasi dampnatus abiit pre labe reatus,

Quo stetit elatus sub carcere magnificatus.

Eius fautores, qui sunt de sorte priores,

Tunc accusati sunt ad responsa vocati: