Qua cadit, et tales memorat periisse sodales:

Solam deposcit mortem, ne viuere possit

Amplius, est et ita moriens sua pompa sopita.

Anglia gaudebat, quia quem plebs plus metuebat450

Cristus deleuit, quo libera terra quieuit:

Set probus Henricus, pietatis semper amicus,

Ad Cristi cultum corpus dedit esse sepultum

Sollempni more, quamuis sine laudis honore.

Langele testatur quod ibi Ricardus humatur;

Ipse loco tali magis omnibus in speciali