Subde tuam fidei mentem, quia mortis ymago
Iudicis eterni mistica scire nequit:
Vt solus facere voluit, sic scire volebat
Solus, et hoc nulli participauit opus.
Vna quid ad solem sintilla valet, vel ad equor[759]
Gutta, vel ad celum quid cinis esse potest?
Leticiam luctus, mors vitam, gaudia fletus60
Non norunt, nec que sunt deitatis homo:
Non tenebre solem capiunt, non lumina cecus,[760]
Infima mens hominis nec capit alta dei:[761]