Contra mentis Seuiciam in causa Superbie.

Deficit in verbo sensus, quo cuncta superbo

Scribere delicta nequeo, que sunt michi dicta.

Radix peccati fuit ille prius scelerati,

Ex quo dampnati perierunt preuaricati:

Desuper a celis deiecit eum Michaelis

Ensis ad inferni tenebras de luce superni;

Nec paradisus ei prebere locum requiei100

Spondet, vbi vere sibi gaudia posset habere:

Sic, quia deceptus alibi nequit esse receptus,