Carnis in obsequio stat viciata modo:
Ex causa fragili causatur fictilis etas,
Quo nunc de facili frangitur omnis homo.
Carnis enim vicia sunt sic communiter acta,
Quod de continuis vix pudet vsus eis:
Cecus amor fatuos cecos sic ducit amantes,
Quod sibi quid deceat non videt vllus amans.
Pendula res amor est subito collapsa dolore,
Ordine precipiti miraque facta parat;[771]200
Sique tuam velles flammam compescere tutus,