Ex vicio tali fertur origo mali.
Nemo dei nomen assumere debet inane,
Falsa nec vt iuret, os perhibere malo:
Lex vetus hoc statuit, set, prothdolor, ecce modernus[775]
Munere corruptos iam nouus error agit.
Nil nisi dona videt dum se periurat Auarus,
Eius enim sensum census vbique regit;
Sic non liber homo librum sine pondere librat,
Seruit et ad libras quas sua libra trahit.
Set quia periurus defraudat iura superni,240