[809] ‘O deus immense’ &c. Text of S, collated with CH

[810] Title Carmen quod Iohannes Gower tempore regis Ricardi, dum vixit, vltimo composuit CHG

[811] 28 comune S

LAST POEMS

Hic in fine notandum est qualiter ab illa Cronica que Vox clamantis dicitur vsque in finem istius Cronice que tripertita est, Ego inter alios scribentes super hiis que medio tempore in Anglia contingebant, secundum varias rerum accidencias varia carmina, prout patet, que ad legendum necessaria sunt, notabiliter conscripsi. Sed nunc, quia vlterius scribere non sufficio, excusacionis mee causam scriptis subsequentibus plenius declarabo.

Quicquid homo scribat, finem natura ministrat,

Que velut vmbra fugit, nec fugiendo redit;

Illa michi finem posuit, quo scribere quicquam

Vlterius nequio, sum quia cecus ego.

Posse meum transit, quamuis michi velle remansit;