Reddidit immo lutum morti generale tributum.
Spiritus exutum se gaudeat esse solutum,
Est vbi virtutum regnum sine labe statutum.
(A bier, with candle at head and foot.)
[812]Vnanimes esse qui secula duxit ad esse
Nos iubet expresse, quia debet amor superesse;
Lex cum iure datur, pax gaudet, plebs gratulatur,
Regnum firmatur, vbi verus amor dominatur:
Sicut yemps florem, diuisio quassat amorem,[813]
Nutrit et errorem quasi pestis agitque dolorem.