Velle loco legis mundum nunc ducit auarum,
Sic vbicumque legis, nichil est nisi cordis amarum,
Quod maneat clarum, stat modo dulce parum.
Cultor in ecclesia qui deficiente sophia
Semina vana serit, Messor inanis erit.
Hii set cultores, sunt quorum semina mores
Ad messem Cristi, plura lucrantur ibi.[816]
Qui cupit ergo bonus celorum lucra colonus,
Vnde lucrum querat, semina sancta serat.
Qui pastor Cristi iusto cupit ordine sisti,