Prouocat ad varia que putat esse mala;
Quod nequit in factis ex dictis garrula suplet,
Ad commune nephas milleque sola mouet.
Ancer et ipse suam, cum qua se miscuit, aucam
Linquit, et in predam spirat vbique nouam:550
Sibula per tenua nuper qui terruit ancer
Infantes tantum simplicitate sua,
Nunc nimis horribili sonitu perterret adultos,
Atque magis fortes dilacerare cupit.
Nuper et hec volucrum bubones que solet ira