Destruat hos per quos sic furit illa dies.
Tarda sit illa dies, nostro redeat nec in euo,
Absit et hec causa qua reditura foret:
Si prius est aliquid nobis hac luce petendum,
In loca ne redeat amplius ista rogo.
Hic dicit se per sompnium vidisse, quod, quando omnes predicte furie in vnum extiterant congregate, quidam Graculus[193] auis, anglice Gay,[194] qui vulgariter vocatur Watte, presumpsit sibi statum regiminis aliorum, et in rei veritate ille Watte fuit dux eorum.
Capm. ix.
Copia dum tanta monstrorum more ferarum
Extitit vnita, sicut arena maris,680
Graculus vnus erat edoctus in arte loquendi,