Hoc genus insipiens inmaduisse ferunt.

Hii gradibusque suis iter arripuere gradatim,

Quo sibi non racio velle set ire iubet.

Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter et quando dicte furie instigante diabolo, nouam Troiam, id est[224] ciuitatem Londoniarum, ingresse sunt: nam sicut Troia nuper desolata extitit, ita ista ciuitas protunc[225] quasi omni consolacione destituta pre dolore penitus ignominiosa permansit.

Capm. xiii.

A dextrisque nouam me tunc vidisse putabam

Troiam, que vidue languida more fuit:880

Que solet ex muris cingi patuit sine muro,

Nec potuit seras claudere porta suas.[226]

Mille lupi mixtique lupis vrsi gradientes