Set magis ad presens cogniciora grauant;
Nam quod adesse meo iam vidi tempore dampnum
Horrida maioris facta doloris habet.
O quid agit vicium de longo continuatum,
Hoc docet in vulgo res patefacta modo.
Hii sunt credo Chaÿm peiores, hic nisi tantum[241]
Occidit fratrem, set pater iste fuit.
Nescio quis laudem facinus per tale meretur,
Hoc scio quod crimen diruta Troia sinit:1120
Iste iuuat quod et ille facit, consentit et alter,