Quos dolor alterius proprius atque dolet,1340
Et sua multociens ad celum brachia tendunt,
Si magis ex superis sit medicina malis.
Qui bonus extiterat magis est bonitate remorsus,
Planctus erat celebris, meror vbique nouus.
‘Omnia perdidimus,’ dicunt, quia nullus in vrbe,
Quem status expectat, quicquid honoris habet.
Qui de lege magis florebant tunc sapientes,
Impositis gladiis colla secantur eis:
Quos magis et furie reputabant esse peritos,