Vix passus potui ferre vel hic vel ibi:

Sic fugiendo domos proprias mens horruit antra;

Peius vt effugiat, sustinet ipsa malum.1440

Absque supercilio michi nubis sub tegumento

Copula cum foliis prebuit herba thorum.

Si potui, volui sub eodem cortice condi,

Nulla superficies tunc quia tuta fuit;

Perque dies aliquot latitans, omnemque tremescens

Ad strepitum, fugi visa pericla cauens.

Glande famem pellens mixta quoque frondibus herba