Quod potui sensus vix retinere meos.
Quid michi tunc animi fuit aut quid debuit esse,
Cum michi rem certam mors neque vita tulit?1560
Nunc id, nunc aliud, dubitata mente reuolui,
Quo michi nulla quies fit neque leta dies.
Cum fuit in sompnis mea desperacio maior,
Exiguo dixi talia verba sono:
‘Crudeles sompni, cur me tenuistis inermem?
Quin prius instanti morte premendus eram.’
Arguit ergo meos ita mens quam sepe dolores,