Que modo vix recolo, tunc paciebar ego.[276]

Scire meos casus si quis desiderat omnes,

Quo loquar hos finem non breue tempus habet:1590

Sic tamen in variis mea lassa doloribus ipse[277]

Tempora continuans asperiora tuli.

Hic eciam secundum visionem sompnii describit quasi in propria persona[278] angustias varias que contingebant hiis qui tunc pro securitate optinenda in Turrim Londoniarum se miserunt, et de ruptura eiusdem turris: figurat enim dictam turrim similem esse naui prope voraginem Cille periclitanti.

Capm. xvii.

Amplius vt vidi quia lex non nouerat orbem,

Creuit et ex variis rumor vbique malis,

En stupor in sompnis magis ac magis inde timorem