Sit tibi cura mei, te duce tutus ero.’
Cum maris vnda procul a litore nos rapuisset,
Nauis et optato flumine carpsit iter,
A furiis terre tunc amplius esse quietum
Me dixi, set in hoc spes mea vana fuit;1620
Nam mea quando fuit spes maior vt ipse salutem
Consequerer, subito causa doloris adest.
Terribilem picea tectus caligine vultum
Ether ab excelso commouet arma fretis:
Quatuor ora fremunt ventorum sic, quod inermem