Cassus et vlterius fit labor ille viris.

Tanta mali moles classem compresserat audax,

Vt vecors animum laxat abire vagum;

Ipse pauet nec se quis sit status ipse fatetur,

Dum timor ex mentis frigore corda gelat.1690

Quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,

Rector et in remis fert nichil ipse magis.

Omnia pontus erat, deerant quoque litora ponto,[284]

Regis et ad solium fert sua monstra fretum.

Hic dicit secundum visionem sompnii qualiter tanta superhabundauit tempestas, quod de certo absque manu diuina[285] remedio omnes in dicta naui hesitarunt, et deum super hoc precipue quilibet sexus ingenui deuocius exorabat.