Nosco, quod a mentis non cadet ipsa viis.

Me miserum! quanto cogor meminisse dolore

Temporis illius, quo dolor omnis erat!2080

Nunc tamen euasus, quia viuo furore remoto,

Cum laudis iubilo cantica soluo deo.[305]

Stella Maria maris, michi que mulcebat amaros

Fluctus ne periam, laudo quietus eam.

Gaudeo pre cunctis quia non me Cilla vorauit,

In cuius positus gutture totus eram:

Hostibus in mediis interque pericula versor,