Suscipe materia, sum miser ipse quia.
Res preciosa tamen in vili sepe Minera
Restat, et extracta commoditate placet:
Hoc quod in hiis scriptis tibi dat virtutis honestas
Carpe, nec vlla tumens vlteriora pete.
Si te perstimulet stilus hic stillatus in aure,
Sit racio medicus mulceat inde graue:[312]20
Et si compositis verbis non vtar, vt illis
Metra perornentur, cerne quid ipsa notant:
Et rudis ipse rude si quid tractauero, culpe