Nemo sciet sero que sit tua mane voluntas,

Nam tua mens centri nescit habere locum:

Omne genus lustras, nec in vllo firma recumbis,

Turbinis et vento te facis esse parem.

Non tua conceptam michi firmant oscula pacem,

Nam tua principia finis habere negat:

Est sine radice tua plantula, nec diuturni

Floris habet laudem, namque repente cadit.140

Quod sibi permaneat tua nil sapiencia confert,

Set sunt ambigua singula dona tua: