Materies nulla, subtilis forma, perhennis

Compago nostre nil racionis habet.

Subde tuam fidei mentem, quia mortis ymago

Iudicis eterni mistica scire nequit:

Letitiam luctus, mors vitam, gaudia fletus,

Non norunt, nec que sunt deitatis homo:

Non tenebre solem capiunt, non lumina cecus,

Infima mens hominis nec capit alta dei.

Nempe sacri flatus archanum nobile nunquam

Scrutari debes, quod penetrare nequis.450