Sic bona cum viciis sunt patefacta magis:

Ne grauet ergo bonos, tangat si scriptor iniquos,

Ponderet hoc cordis lanx pacientis onus:

Vera negant pingi, quia vera relacio scribi

Debet, non blandi falsa loquela doli.

Si qua michi sintilla foret sensus, precor illam

Ad cumulum fructus augeat ille deus:

Si qua boni scriptura tenet, hoc fons bonitatis

Stillet detque deus que bona scribat homo:40

Fructificet deus in famulo que scripta iuuabunt,