Scisma patens hodie monstrat quod sunt duo pape,

Vnus scismaticus, alter et ille bonus:

Francia scismaticum colit et statuit venerandum,

Anglia set rectam seruat vbique fidem.

Ergo meis scriptis super hoc vbicumque legendis

Sint bona dicta bonis, et mala linquo malis.

Inter prelatos dum Cristi quero sequaces,

Regula nulla manet, que prius esse solet.10

Cristus erat pauper, illi cumulantur in auro;

Hic pacem dederat, hii modo bella mouent: