Eius in exemplis iam stupet omnis humus.[349]
Scisma patens hodie monstrat quod sunt duo pape,
Vnus scismaticus, alter et ille bonus:
Francia scismaticum colit et statuit venerandum,
Anglia sed rectam seruat vbique fidem.
Ergo meis scriptis super hoc vbicumque legendis
Sint bona dicta bonis, et mala linquo malis.10*
Delicias mundi negat omnis regula Cristi,
Sed modo prelati preuaricantur ibi.
Cristus erat pauper, illi cumulantur in auro;