Hic pacem dederat, hii quoque bella ferunt:
Ille fuit largus, hii sunt velut archa tenaces;
Hunc labor inuasit, hos fouet aucta quies:
Ille fuit mitis, hii sunt magis igne furentes;
Hic humilis subiit, hii superesse volunt:
Ille misertus erat, hii vindictamque sequntur;
Sustulit hic penas, hos timor inde fugat:
Ille fuit virgo, vix vnus castus eorum;
Hic bonus est pastor, hii set ouile vorant:20**
Ille fuit verax, hii blandaque verba requirunt;