Et propriis humeris fert sibi pondus ouis;[360]
Qui licet inmunis sit ab omni labe, suorum
Membrorum culpas imputat ipse sibi.
Non in se Cristus crimen transisse fatetur,
Set reus in membris dicitur esse suis:180
Non facit hic populum delinquere, set tamen eius
Suscepit culpas vt remoueret eas.
Nunc tamen, vt dicunt, est presul talis in orbe,
Qui docet hoc factum, nec tamen illud agit:
Nam qui de proprio se ledit crimine, raro