Vtile sollicitis computat ipse viis.

Ecclesie iura sibi nil sunt, dummodo castra

Curant cum terris amplificare suis.

Esuriunt mundum semper, set in ordine solum

Nomen ab ecclesiis sufficit illud eis.

Ordinis angelici fertur quod sunt dominati

Atque potestates, sic et in orbe vides;

Nam quia clerus ibi nequit ipsis assimilari,

Ferre gerarchiam dat sibi terra suam:[366]300

Sic quia prelatus dubitat quid carpere celis,