Illum per nostras rectificare preces;
Nos tamen absque deo de iure nouo positiuo
Vindictam gladii ferre monemus ibi.
Sic hos destruimus quos edificare tenemur,
Perdimus et Cristi quod tulit ipse lucri.
‘Sit michi vindicta,’ deus inquit, set quia papa
Est deus in terris, vindicat ipse prius.
Hic loquitur qualiter Cristus pacem suis discipulis dedit et reliquit: dicit tamen[367] quod modo propter bona terrena guerras saltem contra Cristianos prelati legibus suis positiuis instituunt et prosequntur.
Capm. vi.
Ante sue mortis tempus dedit atque reliquit