Federis in signum pacis ad omne genus;370
Nos tamen in terris nostrum dum tendimus arcum,
Pacis in exilium signa cruoris habet.
Adiuuet ipse deus quos vult, set noster in armis
Saluus erit clerus militis acta tenens.
[369]Nota hic[370] de bello Cleri tempore Regis Ricardi in Flandria, quia tunc non solum seculares set eciam regulares presbiteri in guerris[371] ibidem mortalibus quasi Laici spoliantes[372] insisterunt.
Criste, tua forti Sathanam virtute ligasti,
Quem nos de clero soluimus ecce nouo;
Ipse solutus enim soluit quoscumque ligatos,
Quo sua vota deo soluere nemo venit.