Hec sunt verba dei, cuius de pondere legis

Addit vel minuit lex positiua nichil.

Hic tractat quod, sicut non decet dominos temporales vsurpare sibi regimen in spiritualibus, ita non decet[382] cleri prelatos attemptare sibi guerras et huiusmodi temporalia, que mundi superbia et auaricia inducunt.

Capm. ix.

Anulus et baculus sunt ius papale sequentes,

Quos velut in signum spirituale tenet;

Cesaris et ceptrum mundi sibi signat honorem,[383]

Quo quasi mundane res famulantur ei.580

Papa colens animas has dampnat viuificatque,

Corpora set Cesar subdita iure regit.