Inque bono vicere malum, quia Cristus eorum

Dux fuit, et iustis iusta petita dabat.

Quesiuit precibus bona spiritualia Petrus,

Vicit et egregie sic sua bella prece:

Hec fuit excelsi dextre victoria, cuius

Viribus efficitur quicquid adesse cupit.

Omnia namque pie moderatur, et omnia iusto

Pondere perpendit, dum sua vota dedit:750

Sic qui prospiceret Cristi meditans pietatem,

Non tumidus fieret nec leuitate fluens.