Sic et in ecclesiam promotus per Simoniam
Clerus, furtiuo se gerit inde modo;
Nec bona de furto conferre placencia Cristo
Quis valet, immo deus pellit ab inde manus.1010
Ergo valet fiscus que non vult carpere Cristus;
Sunt quia mundana, mundus habebit ea:
Namque suo iure dum clerus abutitur, inde
Priuari dignum iura fatentur eum.
Se vocat ecclesiam clerus, quasi diceret, illam
Non tanget laicus, est honor immo suus: