Sic iter ex factis viciis prebet faciendis,
Verba set econtra dicet in aure tua:
Hinc plebs attonita dubitat, si credere dictis,
An cleri factis debeat ipsa prius.1040
Set prohibens michi rem, dum sit culpandus eadem,
Vix credo verba, sunt quia facta rea:
Tollere sicque nouos de clero cerno superbos,
Per veteres humiles quod dedit ipsa fides.
Precipiunt isti maxillam percucienti
Subdere, sic vt eo stet pacienter homo: