Quis laterisque sui costam quam sentit abesse
Non cuperet, per quam perficeretur homo?
Prima viri costa mulier fuit ipsa creata,
Vult igitur costam rector habere suam.1430
Nam deus humanam precepit crescere gentem,
Cuius precepto multiplicabit homo:
Sic sibi multiplicat rector, dum semen habundat,
Vt sit mandati non reus ipse dei.
Causas per tales rector probat et raciones,
Quod sibi sint socie, dum stat in arte scole.