Se licet excuset fingens sibi verba sacerdos,

Nulla sue mentis interiora iuuat;

Inmemor immo sacri quem ceperat ordinis, vltro

Scandala sic facti querit in orbe sui.

Non puto presbitero sutorem quod status vnit,

Culpa nec in simili lance coequat eos:[411]1760

Presbiter et laicus non sunt Bercarius vnum,

Nec scelus in simili condicione grauat.

Castum se vouit sibi cum fuit vncta corona,

Stringitur et voto quisque fidelis homo.