Non est tam modicum quod misse spectat ad vsum,

Lege sacerdotum quin decet esse sacrum.

Ornatus varii, quibus vtitur ipse sacerdos,

Virtutis varie mistica signa gerunt.

Poderis est vestis, aliter que dicitur alba,

Presbiteri corpus que tegit vsque pedes:

Vt foris est albus, fieret sic albior intus

Presbiter, vt mores gestet in orbe bonos.1790

Cinctus ephot Samuel domini studet esse minister,

Cui paruam tunicam texuit Anna parens: