Que tamen hee macule dicuntur in ordine dicam,
Presbiter vt lector sit magis inde memor.
Dicitur hic cecus, qui mundi puluere plenus[413]
Ad lumen vite carpere nescit iter:
Est lippus, cuius mens ingenio micat intus,
Set carnale tamen eius opacat opus:
Albugo cecat oculos, et denotat illum
Qui tumet, ascribens candida facta sibi:
Est paruo naso qui nec discernere parua
Sufficit, et quod agit perficit absque sale:1870